tunc miserunt legatos suos universarum urbium et
provinciarum reges ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et
Syriae Sobal et Lybiae atque Ciliciae qui venientes ad
Holofernem dixerunt
desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes
serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam
morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna
patiamini
omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et
montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum
camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in
conspectu tuo sunt
sint omnia sub lege tua
nos iam et filii nostri servi tui sumus
veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut
placuerit tibi
tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et
obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram
de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros
fortes et electos ad bellum
tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum
urbium habitatores principes et honorati simul cum populis
exirent in obviam venienti
excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros
in tibiis et tympanis
nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare
potuerunt
nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit
praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos
terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab
his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari
pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque
Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa
accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies
in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis
suae